Opisthothelae sunt arthropoda cuiusdam taxi ordinis Aranearum, quod Mygalomorphas et Araneomorphas comprehendit, Mesothelis exclusis. Opisthothelae aliquando cladus inordinatus[1][2] et aliquando subordo aranearum[3] offeruntur, cum mygalomorphae et araneomorphae ad infraordines demoveantur.
Inter opisthothelas, dentes chelicerales mygalomorpharum pro apertura orali deorsum spectant, et araneam praeda solum desuper et sursum apprehendere sinunt, quoniam inter araneomorphas inter se sicut forcipes aspectant, apprehensionem stabiliorem sinentes. Cito distinguere araneomorphas et mygalomorphas ergo est difficile, nisi ut specimina sint satis magna ad sinendem praesentem dentium investigationem.